Psalms 65

1victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra 2cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius 3dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui 4omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper 5venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum 6convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo 7qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper 8benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius 9qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros 10probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum 11introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro 12inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 13ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea [ (Psalms 65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer ] [ (Psalms 65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper ] [ (Psalms 65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae ] [ (Psalms 65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea ] [ (Psalms 65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus ] [ (Psalms 65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae ] [ (Psalms 65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me ]
Copyright information for Vulgate_HebPs